monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 84, 11
Porro, quod Pamphilum proferunt laudatorem eius, gratias illis ago meo nomine, quod dignum me putaverunt, quem cum martyre calumniarentur. Si enim ab inimicis Origenis libros eius dicitis esse violatos, ut infamarentur: quare mihi non liceat dicere, ab amicis eius et sectatoribus compositum esse sub nomine Pamphili volumen, quod illum testimonio martyris ab infamia vindicaret? Ecce vos emendatis in Origenis libris, quod ille non scripsit: et miramini, si edat aliquis librum, quem ille non edidit? Vos in edito opere potestis coargui: ille, qui nihil aliud edidit, facilius patet calumniae. Date quodlibet aliud opus Pamphili: nusquam reperietis: hoc unum est; unde igitur sciam, quod Pamphili sit? videlicet stylus et saliva docere me poterit. Nunquam credam, quod doctus vir primos ingenii sui fructus quaestionibus et infamiae dedicarit: et ipsum nomen apologetici ostendit accusationem: non enim defenditur, nisi quod in crimine est. Unum nunc proferam, cui contradicere vel stulti sit, vel impudentis. Sexti libri Eusebii super Origenis defensione principium usque ad mille ferme versus liber iste, qui Pamphili dicitur, continet. Et in reliquis scriptor eiusdem operis profert testimonia, quibus nititur approbare Origenem fuisse catholicum. Eusebius et Pamphilus tantam inter se habuere concordiam, ut unius animae homines putes, et ab uno alter nomen acceperit. Quomodo igitur inter se dissentire potuerunt, ut Eusebius in toto opere suo Origenem Ariani probet dogmatis, et Pamphilus Nicaenae synodi, quae fuit postea, defensorem? Ex quo ostenditur, vel Didymi, vel cuiuslibet alterius esse opusculum, qui sexti libri capite detruncato, caetera membra sociarit. Sed concedamus, ex superfluo, ut Pamphili sit, sed necdum martyris; ante enim scripsit, quam martyrium perpeteretur. Et quo modo, inquies, martyrio dignus fuit? Scilicet ut martyrio deleret errorem, ut unam culpam sanguinis sui effusione purgaret. Quanti in toto orbe martyres, antequam caederentur, variis subiacuere peccatis? Defendamus ergo peccata, quia qui postea martyres, prius peccatores fuerunt.